| Chapter 78 |
1 | canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
|
2 | dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
|
3 | effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
|
4 | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
|
5 | usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
|
6 | effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
|
7 | quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
|
8 | ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
|
9 | auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
|
10 | quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
|
11 | ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
|
12 | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
|
13 | nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
|