| Chapter 90 |
1 | qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
|
2 | dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
|
3 | quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
|
4 | in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
|
5 | scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
|
6 | a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
|
7 | cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
|
8 | verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
|
9 | tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
|
10 | non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
|
11 | quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
|
12 | in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
|
13 | super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
|
14 | quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
|
15 | invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
|
16 | longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
|