| Chapter 91 |
1 | psalmus cantici in die sabbati
|
2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
|
3 | ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
|
4 | in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
|
5 | quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
|
6 | quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
|
7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
|
8 | germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
|
9 | tu autem Excelsus in aeternum Domine
|
10 | ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
|
11 | et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
|
12 | et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
|
13 | iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
|
14 | transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
|
15 | adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
|
16 | adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
|