| Chapter 101 |
1 | oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
|
2 | Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
|
3 | ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
|
4 | quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
|
5 | percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
|
6 | a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
|
7 | adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
|
8 | vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
|
9 | tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
|
10 | quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
|
11 | a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
|
12 | dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
|
13 | tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
|
14 | tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
|
15 | quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
|
16 | et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
|
17 | quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
|
18 | respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
|
19 | scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
|
20 | quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
|
21 | ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
|
22 | ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
|
23 | cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
|
24 | adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
|
25 | dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
|
26 | a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
|
27 | ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
|
28 | tu autem ipse es et anni tui non deficient
|
29 | filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
|