| Chapter 102 |
1 | David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
|
2 | benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
|
3 | qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
|
4 | qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
|
5 | qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
|
6 | faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
|
7 | notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
|
8 | misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
|
9 | non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
|
10 | non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
|
11 | quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
|
12 | quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
|
13 | sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
|
14 | ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
|
15 | homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
|
16 | quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
|
17 | misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
|
18 | his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
|
19 | Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
|
20 | benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
|
21 | benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
|
22 | benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
|