| Chapter 103 |
1 | benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
|
2 | amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
|
3 | qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
|
4 | qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
|
5 | qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
|
6 | abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
|
7 | ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
|
8 | ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
|
9 | terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
|
10 | qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
|
11 | ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
|
12 | super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
|
13 | qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
|
14 | germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
|
15 | et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
|
16 | saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
|
17 | ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
|
18 | montes excelsi cervis petra refugium ericiis
|
19 | fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
|
20 | posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
|
21 | leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
|
22 | oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
|
23 | egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
|
24 | quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
|
25 | hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
|
26 | ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
|
27 | omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
|
28 | dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
|
29 | abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
|
30 | emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
|
31 | sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
|
32 | qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
|
33 | cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
|
34 | placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
|
35 | deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
|