| Chapter 117 |
1 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
|
2 | dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
|
3 | dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
|
4 | dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
|
5 | cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
|
6 | Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
|
7 | Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
|
8 | melius est sperare in Domino quam sperare in homine
|
9 | melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
|
10 | omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
|
11 | circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
|
12 | circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
|
13 | inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
|
14 | fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
|
15 | vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
|
16 | dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
|
17 | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
|
18 | corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
|
19 | aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
|
20 | haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
|
21 | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
|
22 | lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
|
23 | a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
|
24 | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
|
25 | obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
|
26 | benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
|
27 | Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
|
28 | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
|
29 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
|