| Chapter 118 |
1 | aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
|
2 | beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
|
3 | nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
|
4 | tu mandasti praecepta tua custodire nimis
|
5 | utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
|
6 | tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
|
7 | confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
|
8 | praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
|
9 | beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
|
10 | in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
|
11 | in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
|
12 | benedictus tu Domine doce me praecepta tua
|
13 | in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
|
14 | in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
|
15 | in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
|
16 | iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
|
17 | gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
|
18 | revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
|
19 | advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
|
20 | desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
|
21 | increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
|
22 | aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
|
23 | etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
|
24 | sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
|
25 | deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
|
26 | vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
|
27 | viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
|
28 | destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
|
29 | viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
|
30 | viam fidei elegi iudicia tua proponebam
|
31 | adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
|
32 | viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
|
33 | he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
|
34 | doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
|
35 | deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
|
36 | inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
|
37 | averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
|
38 | suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
|
39 | averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
|
40 | ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
|
41 | vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
|
42 | et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
|
43 | et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
|
44 | et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
|
45 | et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
|
46 | et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
|
47 | et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
|
48 | et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
|
49 | zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
|
50 | haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
|
51 | superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
|
52 | recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
|
53 | horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
|
54 | carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
|
55 | recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
|
56 | hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
|
57 | heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
|
58 | deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
|
59 | recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
|
60 | festinavi et non neglexi custodire mandata tua
|
61 | funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
|
62 | medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
|
63 | particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
|
64 | misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
|
65 | teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
|
66 | bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
|
67 | antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
|
68 | bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
|
69 | adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
|
70 | incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
|
71 | bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
|
72 | melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
|
73 | ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
|
74 | qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
|
75 | scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
|
76 | sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
|
77 | veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
|
78 | confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
|
79 | revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
|
80 | fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
|
81 | caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
|
82 | consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
|
83 | et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
|
84 | quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
|
85 | foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
|
86 | omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
|
87 | paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
|
88 | secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
|
89 | lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
|
90 | in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
|
91 | iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
|
92 | nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
|
93 | in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
|
94 | tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
|
95 | me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
|
96 | omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
|
97 | mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
|
98 | super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
|
99 | super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
|
100 | super senes intellexi quia praecepta tua servavi
|
101 | ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
|
102 | a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
|
103 | quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
|
104 | praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
|
105 | nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
|
106 | iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
|
107 | adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
|
108 | voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
|
109 | anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
|
110 | posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
|
111 | hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
|
112 | inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
|
113 | samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
|
114 | protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
|
115 | recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
|
116 | confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
|
117 | auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
|
118 | abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
|
119 | quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
|
120 | horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
|
121 | ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
|
122 | sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
|
123 | oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
|
124 | fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
|
125 | servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
|
126 | tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
|
127 | propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
|
128 | propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
|
129 | fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
|
130 | ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
|
131 | os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
|
132 | respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
|
133 | gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
|
134 | redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
|
135 | vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
|
136 | rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
|
137 | sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
|
138 | praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
|
139 | consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
|
140 | probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
|
141 | parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
|
142 | iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
|
143 | tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
|
144 | iusta testimonia tua semper doce me et vivam
|
145 | coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
|
146 | invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
|
147 | surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
|
148 | praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
|
149 | vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
|
150 | adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
|
151 | prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
|
152 | a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
|
153 | res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
|
154 | iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
|
155 | longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
|
156 | misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
|
157 | multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
|
158 | vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
|
159 | vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
|
160 | caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
|
161 | sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
|
162 | gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
|
163 | mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
|
164 | septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
|
165 | pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
|
166 | expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
|
167 | custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
|
168 | custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
|
169 | thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
|
170 | veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
|
171 | fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
|
172 | loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
|
173 | sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
|
174 | desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
|
175 | vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
|
176 | erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus
|