| Chapter 26 |
1 | et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
|
2 | scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
|
3 | tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
|
4 | et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
|
5 | dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
|
6 | cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
|
7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
|
8 | videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
|
9 | potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
|
10 | sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
|
11 | nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
|
12 | mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
|
13 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
|
14 | tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
|
15 | et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
|
16 | et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
|
17 | prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
|
18 | at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
|
19 | et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
|
20 | vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
|
21 | et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
|
22 | et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
|
23 | at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
|
24 | Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
|
25 | respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
|
26 | cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
|
27 | et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
|
28 | hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
|
29 | dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
|
30 | et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
|
31 | tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
|
32 | postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
|
33 | respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
|
34 | ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
|
35 | ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
|
36 | tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
|
37 | et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
|
38 | tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
|
39 | et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
|
40 | et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
|
41 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
|
42 | iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
|
43 | et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
|
44 | et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
|
45 | tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
|
46 | surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
|
47 | adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
|
48 | qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
|
49 | et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
|
50 | dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
|
51 | et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
|
52 | tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
|
53 | an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
|
54 | quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
|
55 | in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
|
56 | hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
|
57 | at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
|
58 | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
|
59 | principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
|
60 | et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
|
61 | et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
|
62 | et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
|
63 | Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
|
64 | dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
|
65 | tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
|
66 | quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
|
67 | tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
|
68 | dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
|
69 | Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
|
70 | at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
|
71 | exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
|
72 | et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
|
73 | et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
|
74 | tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
|
75 | et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
|