| Chapter 27 |
1 | mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
|
2 | et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
|
3 | tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
|
4 | dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
|
5 | et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
|
6 | principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
|
7 | consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
|
8 | propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
|
9 | tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
|
10 | et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
|
11 | Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
|
12 | et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
|
13 | tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
|
14 | et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
|
15 | per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
|
16 | habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
|
17 | congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
|
18 | sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
|
19 | sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
|
20 | princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
|
21 | respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
|
22 | dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
|
23 | dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
|
24 | videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
|
25 | et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
|
26 | tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
|
27 | tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
|
28 | et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
|
29 | et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
|
30 | et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
|
31 | et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
|
32 | exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
|
33 | et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
|
34 | et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
|
35 | postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
|
36 | et sedentes servabant eum
|
37 | et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
|
38 | tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
|
39 | praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
|
40 | et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
|
41 | similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
|
42 | alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
|
43 | confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
|
44 | id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
|
45 | a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
|
46 | et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
|
47 | quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
|
48 | et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
|
49 | ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
|
50 | Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
|
51 | et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
|
52 | et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
|
53 | et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
|
54 | centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
|
55 | erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
|
56 | inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
|
57 | cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
|
58 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
|
59 | et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
|
60 | et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
|
61 | erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
|
62 | altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
|
63 | dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
|
64 | iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
|
65 | ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
|
66 | illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
|