| Chapter 7 |
1 | et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
|
2 | et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
|
3 | Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
|
4 | et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
|
5 | et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
|
6 | at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
|
7 | in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
|
8 | relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
|
9 | et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
|
10 | Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
|
11 | vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
|
12 | et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
|
13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
|
14 | et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
|
15 | nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
|
16 | si quis habet aures audiendi audiat
|
17 | et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
|
18 | et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
|
19 | quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
|
20 | dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
|
21 | ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
|
22 | furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
|
23 | omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
|
24 | et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
|
25 | mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
|
26 | erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
|
27 | qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
|
28 | at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
|
29 | et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
|
30 | et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
|
31 | et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
|
32 | et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
|
33 | et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
|
34 | et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
|
35 | et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
|
36 | et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
|
37 | et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
|