| Chapter 8 |
1 | in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
|
2 | misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
|
3 | et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
|
4 | et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
|
5 | et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
|
6 | et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
|
7 | et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
|
8 | et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
|
9 | erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
|
10 | et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
|
11 | et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
|
12 | et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
|
13 | et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
|
14 | et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
|
15 | et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
|
16 | et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
|
17 | quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
|
18 | oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
|
19 | quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
|
20 | quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
|
21 | et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
|
22 | et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
|
23 | et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
|
24 | et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
|
25 | deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
|
26 | et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
|
27 | et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
|
28 | qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
|
29 | tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
|
30 | et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
|
31 | et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
|
32 | et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
|
33 | qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
|
34 | et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
|
35 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
|
36 | quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
|
37 | aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
|
38 | qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
|
39 | et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
|