| Chapter 9 |
1 | et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
|
2 | et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
|
3 | et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
|
4 | et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
|
5 | non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
|
6 | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
|
7 | et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
|
8 | et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
|
9 | et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
|
10 | et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
|
11 | qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
|
12 | sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
|
13 | et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
|
14 | et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
|
15 | et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
|
16 | et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
|
17 | qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
|
18 | qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
|
19 | et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
|
20 | et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
|
21 | et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
|
22 | Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
|
23 | et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
|
24 | et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
|
25 | et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
|
26 | Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
|
27 | et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
|
28 | et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
|
29 | et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
|
30 | docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
|
31 | at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
|
32 | et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
|
33 | at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
|
34 | et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
|
35 | et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
|
36 | quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
|
37 | respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
|
38 | Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
|
39 | qui enim non est adversum vos pro vobis est
|
40 | quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
|
41 | et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
|
42 | et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
|
43 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
|
44 | et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
|
45 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
|
46 | quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
|
47 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
|
48 | omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
|
49 | bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
|