| Chapter 10 |
1 | et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
|
2 | et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
|
3 | at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
|
4 | qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
|
5 | quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
|
6 | ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
|
7 | propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
|
8 | et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
|
9 | quod ergo Deus iunxit homo non separet
|
10 | et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
|
11 | et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
|
12 | et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
|
13 | et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
|
14 | quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
|
15 | amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
|
16 | et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
|
17 | et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
|
18 | Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
|
19 | praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
|
20 | et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
|
21 | Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
|
22 | qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
|
23 | et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
|
24 | discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
|
25 | facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
|
26 | qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
|
27 | et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
|
28 | coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
|
29 | respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
|
30 | qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
|
31 | multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
|
32 | erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
|
33 | quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
|
34 | et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
|
35 | et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
|
36 | at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
|
37 | et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
|
38 | Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
|
39 | at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
|
40 | sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
|
41 | et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
|
42 | Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
|
43 | non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
|
44 | et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
|
45 | nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
|
46 | et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
|
47 | qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
|
48 | et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
|
49 | et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
|
50 | qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
|
51 | et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
|
52 | Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
|