| Chapter 13 |
1 | et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
|
2 | et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
|
3 | et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
|
4 | dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
|
5 | et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
|
6 | multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
|
7 | cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
|
8 | exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
|
9 | videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
|
10 | et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
|
11 | et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
|
12 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
|
13 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
|
14 | cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
|
15 | et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
|
16 | et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
|
17 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
|
18 | orate vero ut hieme non fiant
|
19 | erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
|
20 | et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
|
21 | et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
|
22 | exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
|
23 | vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
|
24 | sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
|
25 | et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
|
26 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
|
27 | et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
|
28 | a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
|
29 | sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
|
30 | amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
|
31 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
|
32 | de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
|
33 | videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
|
34 | sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
|
35 | vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
|
36 | ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
|
37 | quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
|