| Chapter 21 |
1 | respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
|
2 | vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
|
3 | et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
|
4 | nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
|
5 | et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
|
6 | haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
|
7 | interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
|
8 | qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
|
9 | cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
|
10 | tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
|
11 | terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
|
12 | sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
|
13 | continget autem vobis in testimonium
|
14 | ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
|
15 | ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
|
16 | trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
|
17 | et eritis odio omnibus propter nomen meum
|
18 | et capillus de capite vestro non peribit
|
19 | in patientia vestra possidebitis animas vestras
|
20 | cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
|
21 | tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
|
22 | quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
|
23 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
|
24 | et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
|
25 | et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
|
26 | arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
|
27 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
|
28 | his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
|
29 | et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
|
30 | cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
|
31 | ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
|
32 | amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
|
33 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
|
34 | adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
|
35 | tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
|
36 | vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
|
37 | erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
|
38 | et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
|