| Chapter 22 |
1 | adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
|
2 | et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
|
3 | intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
|
4 | et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
|
5 | et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
|
6 | et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
|
7 | venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
|
8 | et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
|
9 | at illi dixerunt ubi vis paremus
|
10 | et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
|
11 | et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
|
12 | et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
|
13 | euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
|
14 | et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
|
15 | et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
|
16 | dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
|
17 | et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
|
18 | dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
|
19 | et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
|
20 | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
|
21 | verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
|
22 | et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
|
23 | et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
|
24 | facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
|
25 | dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
|
26 | vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
|
27 | nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
|
28 | vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
|
29 | et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
|
30 | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
|
31 | ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
|
32 | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
|
33 | qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
|
34 | et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
|
35 | et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
|
36 | dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
|
37 | dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
|
38 | at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
|
39 | et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
|
40 | et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
|
41 | et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
|
42 | dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
|
43 | apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
|
44 | et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
|
45 | et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
|
46 | et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
|
47 | adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
|
48 | Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
|
49 | videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
|
50 | et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
|
51 | respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
|
52 | dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
|
53 | cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
|
54 | conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
|
55 | accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
|
56 | quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
|
57 | at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
|
58 | et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
|
59 | et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
|
60 | et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
|
61 | et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
|
62 | et egressus foras Petrus flevit amare
|
63 | et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
|
64 | et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
|
65 | et alia multa blasphemantes dicebant in eum
|
66 | et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
|
67 | et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
|
68 | si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
|
69 | ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
|
70 | dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
|
71 | at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
|