| Chapter 23 |
1 | et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
|
2 | coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
|
3 | Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
|
4 | ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
|
5 | at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
|
6 | Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
|
7 | et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
|
8 | Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
|
9 | interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
|
10 | stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
|
11 | sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
|
12 | et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
|
13 | Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
|
14 | dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
|
15 | sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
|
16 | emendatum ergo illum dimittam
|
17 | necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
|
18 | exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
|
19 | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
|
20 | iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
|
21 | at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
|
22 | ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
|
23 | at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
|
24 | et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
|
25 | dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
|
26 | et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
|
27 | sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
|
28 | conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
|
29 | quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
|
30 | tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
|
31 | quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
|
32 | ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
|
33 | et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
|
34 | Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
|
35 | et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
|
36 | inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
|
37 | dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
|
38 | erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
|
39 | unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
|
40 | respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
|
41 | et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
|
42 | et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
|
43 | et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
|
44 | erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
|
45 | et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
|
46 | et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
|
47 | videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
|
48 | et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
|
49 | stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
|
50 | et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
|
51 | hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
|
52 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
|
53 | et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
|
54 | et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
|
55 | subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
|
56 | et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
|