| Chapter 10 |
1 | ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
|
2 | rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
|
3 | in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
|
4 | nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
|
5 | et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
|
6 | et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
|
7 | quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
|
8 | nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
|
9 | ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
|
10 | quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
|
11 | hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
|
12 | non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
|
13 | nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
|
14 | non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
|
15 | non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
|
16 | etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
|
17 | qui autem gloriatur in Domino glorietur
|
18 | non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
|