| Chapter 11 |
1 | utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
|
2 | aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
|
3 | timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
|
4 | nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
|
5 | existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
|
6 | et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
|
7 | aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
|
8 | alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
|
9 | et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
|
10 | est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
|
11 | quare quia non diligo vos Deus scit
|
12 | quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
|
13 | nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
|
14 | et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
|
15 | non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
|
16 | iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
|
17 | quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
|
18 | quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
|
19 | libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
|
20 | sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
|
21 | secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
|
22 | Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
|
23 | ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
|
24 | a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
|
25 | ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
|
26 | in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
|
27 | in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
|
28 | praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
|
29 | quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
|
30 | si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
|
31 | Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
|
32 | Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
|
33 | et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
|