| Chapter 1 |
1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
|
2 | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
|
3 | gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
|
4 | audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
|
5 | propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
|
6 | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
|
7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
|
8 | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
|
9 | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
|
10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
|
11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
|
12 | gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
|
13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
|
14 | in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
|
15 | qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
|
16 | quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
|
17 | et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
|
18 | et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
|
19 | quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
|
20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
|
21 | et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
|
22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
|
23 | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
|
24 | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
|
25 | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
|
26 | mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
|
27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
|
28 | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
|
29 | in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
|