| Chapter 2 |
1 | volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
|
2 | ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
|
3 | in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
|
4 | hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
|
5 | nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
|
6 | sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
|
7 | radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
|
8 | videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
|
9 | quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
|
10 | et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
|
11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
|
12 | consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
|
13 | et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
|
14 | delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
|
15 | expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
|
16 | nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
|
17 | quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
|
18 | nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
|
19 | et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
|
20 | si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
|
21 | ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
|
22 | quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
|
23 | quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
|