| Chapter 1 |
1 | Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
|
2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
|
3 | gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
|
4 | ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
|
5 | in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
|
6 | si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
|
7 | et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
|
8 | in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
|
9 | qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
|
10 | cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
|
11 | in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
|
12 | ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
|