| Chapter 2 |
1 | rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
|
2 | ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
|
3 | ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
|
4 | qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
|
5 | non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
|
6 | et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
|
7 | nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
|
8 | et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
|
9 | eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
|
10 | et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
|
11 | ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
|
12 | ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
|
13 | nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
|
14 | ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
|
15 | itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
|
16 | ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
|
17 | exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
|