| Chapter 1 |
1 | Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
|
2 | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
|
3 | sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
|
4 | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
|
5 | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
|
6 | a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
|
7 | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
|
8 | scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
|
9 | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
|
10 | fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
|
11 | quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
|
12 | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
|
13 | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
|
14 | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
|
15 | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
|
16 | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
|
17 | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
|
18 | hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
|
19 | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
|
20 | ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
|