| Chapter 2 |
1 | obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
|
2 | pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
|
3 | hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
|
4 | qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
|
5 | unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
|
6 | qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
|
7 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
|
8 | volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
|
9 | similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
|
10 | sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
|
11 | mulier in silentio discat cum omni subiectione
|
12 | docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
|
13 | Adam enim primus formatus est deinde Eva
|
14 | et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
|
15 | salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
|