| Chapter 3 |
1 | fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
|
2 | oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
|
3 | non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
|
4 | suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
|
5 | si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
|
6 | non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
|
7 | oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
|
8 | diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
|
9 | habentes mysterium fidei in conscientia pura
|
10 | et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
|
11 | mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
|
12 | diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
|
13 | qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
|
14 | haec tibi scribo sperans venire ad te cito
|
15 | si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
|
16 | et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
|