| Chapter 3 |
1 | et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
|
2 | audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
|
3 | quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
|
4 | Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
|
5 | noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
|
6 | quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
|
7 | quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
|
8 | et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
|
9 | audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
|
10 | quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
|
11 | inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
|
12 | dereliquisti fontem sapientiae
|
13 | si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
|
14 | disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
|
15 | quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
|
16 | ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram
|
17 | qui in avibus caeli inludunt
|
18 | qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
|
19 | exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
|
20 | iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt
|
21 | neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
|
22 | non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
|
23 | filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
|
24 | o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
|
25 | magnus et non habet finem excelsus et inmensus
|
26 | ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
|
27 | non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
|
28 | eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
|
29 | quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
|
30 | quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
|
31 | non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
|
32 | sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
|
33 | qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
|
34 | stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
|
35 | vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
|
36 | hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
|
37 | hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo
|
38 | post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est
|