| Chapter 4 |
1 | hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
|
2 | convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
|
3 | ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
|
4 | beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
|
5 | animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
|
6 | venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
|
7 | exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
|
8 | obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
|
9 | vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
|
10 | vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
|
11 | nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
|
12 | nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
|
13 | iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
|
14 | veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
|
15 | adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
|
16 | qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
|
17 | ego autem quid possum adiuvare vos
|
18 | qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
|
19 | ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
|
20 | exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
|
21 | animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
|
22 | ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
|
23 | emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
|
24 | sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
|
25 | filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
|
26 | delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
|
27 | animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
|
28 | sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
|
29 | qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
|
30 | animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
|
31 | nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
|
32 | civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
|
33 | sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
|
34 | et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
|
35 | ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
|
36 | circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
|
37 | ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
|