| Chapter 5 |
1 | exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
|
2 | circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni
|
3 | Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est
|
4 | nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis
|
5 | exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria
|
6 | exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
|
7 | constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
|
8 | obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei
|
9 | adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
|