| Chapter 17 |
1 | Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
|
2 | et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
|
3 | numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
|
4 | posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
|
5 | creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
|
6 | creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
|
7 | posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
|
8 | et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
|
9 | addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
|
10 | testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
|
11 | et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
|
12 | et mandavit illis unicuique de proximo
|
13 | viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
|
14 | in unamquamque gentem praeposuit rectorem
|
15 | et pars Dei Israhel facta est manifesta
|
16 | omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
|
17 | non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
|
18 | elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
|
19 | et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
|
20 | paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
|
21 | convertere ad Deum et relinque peccata tua
|
22 | precare ante faciem et minue offendiculum
|
23 | refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
|
24 | et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
|
25 | in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
|
26 | non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
|
27 | confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
|
28 | quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
|
29 | nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
|
30 | quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
|
31 | virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
|