| Chapter 18 |
1 | qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
|
2 | quis sufficit enarrare opera illius
|
3 | quis enim investigabit magnalia eius
|
4 | virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
|
5 | non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
|
6 | cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
|
7 | quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
|
8 | numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
|
9 | propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
|
10 | vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
|
11 | ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
|
12 | miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
|
13 | qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
|
14 | misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
|
15 | fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
|
16 | nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
|
17 | nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
|
18 | stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
|
19 | ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
|
20 | ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
|
21 | ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
|
22 | non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
|
23 | ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
|
24 | memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
|
25 | memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
|
26 | a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
|
27 | homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
|
28 | omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
|
29 | sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
|
30 | de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
|
31 | si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
|
32 | ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
|
33 | ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
|