| Chapter 21 |
1 | fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
|
2 | quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
|
3 | dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
|
4 | quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
|
5 | cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
|
6 | deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
|
7 | qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
|
8 | notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
|
9 | qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
|
10 | stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
|
11 | via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
|
12 | qui custodit iustitiam continebit sensum eius
|
13 | consummatio timoris Dei sapientia et sensus
|
14 | non erudietur qui non est sapiens in bono
|
15 | est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
|
16 | scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
|
17 | cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
|
18 | verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
|
19 | narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
|
20 | os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
|
21 | tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
|
22 | conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
|
23 | fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
|
24 | ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
|
25 | pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
|
26 | stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
|
27 | stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
|
28 | labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
|
29 | et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
|
30 | dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
|
31 | susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
|