| Chapter 20 |
1 | quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
|
2 | concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
|
3 | sic qui facit per vim iudicium inique
|
4 | quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
|
5 | et est odibilis qui procax est ad loquendum
|
6 | est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
|
7 | homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
|
8 | qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
|
9 | est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
|
10 | est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
|
11 | est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
|
12 | est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
|
13 | sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
|
14 | datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
|
15 | exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
|
16 | hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
|
17 | fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
|
18 | qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
|
19 | neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
|
20 | lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
|
21 | homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
|
22 | ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
|
23 | est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
|
24 | est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
|
25 | est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
|
26 | obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
|
27 | potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
|
28 | mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
|
29 | verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
|
30 | qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
|
31 | xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
|
32 | sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
|
33 | melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam
|