Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 11

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 12

1

 et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi, 

 


2

 et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum. 

 


3

 et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo: 

 


4

 ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi. 

 


5

 ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. 

 


6

 nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. 

 


7

 et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam, 

 


8

 conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam. 

 


9

 dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me: 

 


10

 haec est interpretatio visionis huius quam vidisti: 

 


11

 aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, 

 


12

 sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi. 

 


13

 ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam. 

 


14

 regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum. 

 


15

 nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim. 

 


16

 haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti. 

 


17

 et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius. 

 


18

 haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. 

 


19

 et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius, 

 


20

 haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient 

 


21

 adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur. 

 


22

 et quoniam vidisti tria capita quiescentia, 

 


23

 haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram 

 


24

 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. 

 


25

 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius. 

 


26

 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. 

 


27

 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet. 

 


28

 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet. 

 


29

 et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte, 

 


30

 haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, 

 


31

 sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti. 

 


32

 hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. 

 


33

 statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos. 

 


34

 nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio. 

 


35

 hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius. 

 


36

 tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. 

 


37

 scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito. 

 


38

 et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. 

 


39

 tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 

 


40

 et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: 

 


41

 quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? 

 


42

 tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. 

 


43

 aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt? 

 


44

 si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion. 

 


45

 nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi: 

 


46

 confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob. 

 


47

 est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 

 


48

 ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae. 

 


49

 et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. 

 


50

 et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem. 

 


51

 ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis. 

 


2nd Esdras 13

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: