| Chapter 5 |
1 | et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
|
2 | et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
|
3 | et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
|
4 | et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
|
5 | et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
|
6 | et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
|
7 | et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
|
8 | et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
|
9 | et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
|
10 | et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
|
11 | et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
|
12 | nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
|
13 | et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
|
14 | et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
|
15 | dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
|
16 | ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
|
17 | dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
|
18 | et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
|
19 | et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
|
20 | et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin
|
21 | et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
|
22 | Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum
|
23 | et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
|
24 | et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
|
25 | et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
|
26 | et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae
|
27 | sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
|
28 | et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
|
29 | et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
|
30 | et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
|
31 | et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
|
32 | et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
|
33 | et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
|
34 | et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
|
35 | et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
|
36 | inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
|
37 | post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
|
38 | et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
|
39 | et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis
|
40 | et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
|
41 | si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
|
42 | ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
|
43 | et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
|
44 | et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
|
45 | et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
|
46 | et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
|
47 | et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
|
48 | dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
|
49 | et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
|
50 | et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
|
51 | et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
|
52 | et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
|
53 | et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
|
54 | et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
|
55 | et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
|
56 | audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
|
57 | et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
|
58 | et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
|
59 | et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
|
60 | et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
|
61 | quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
|
62 | ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
|
63 | et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
|
64 | et convenerunt ad eos fausta adclamantes
|
65 | et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu
|
66 | et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
|
67 | in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium
|
68 | et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda
|