| Chapter 6 |
1 | et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
|
2 | templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia
|
3 | et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
|
4 | et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
|
5 | et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda
|
6 | et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
|
7 | et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
|
8 | et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
|
9 | et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
|
10 | et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
|
11 | et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea
|
12 | nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa
|
13 | cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
|
14 | et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum
|
15 | et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
|
16 | et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
|
17 | et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator
|
18 | et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
|
19 | et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
|
20 | et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
|
21 | et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel
|
22 | et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros
|
23 | nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius
|
24 | et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur
|
25 | et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros
|
26 | et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
|
27 | et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos
|
28 | et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
|
29 | sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
|
30 | et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
|
31 | et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
|
32 | et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
|
33 | et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
|
34 | et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium
|
35 | et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant
|
36 | hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
|
37 | sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae
|
38 | et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
|
39 | et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
|
40 | et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
|
41 | et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
|
42 | et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
|
43 | et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex
|
44 | et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum
|
45 | et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
|
46 | et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
|
47 | et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis
|
48 | castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
|
49 | et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae
|
50 | et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
|
51 | et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
|
52 | fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos
|
53 | escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
|
54 | et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
|
55 | et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
|
56 | et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
|
57 | festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
|
58 | nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
|
59 | et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec
|
60 | et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
|
61 | et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
|
62 | et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
|
63 | et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem
|