| Chapter 10 |
1 | Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
|
2 | aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
|
3 | et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
|
4 | quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
|
5 | qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
|
6 | et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
|
7 | propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
|
8 | et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
|
9 | et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
|
10 | nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
|
11 | hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
|
12 | nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
|
13 | sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
|
14 | Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
|
15 | Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
|
16 | hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
|
17 | multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
|
18 | quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes
|
19 | Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
|
20 | hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
|
21 | cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
|
22 | hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
|
23 | armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
|
24 | Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus
|
25 | Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
|
26 | ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
|
27 | et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
|
28 | primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
|
29 | sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
|
30 | ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
|
31 | interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
|
32 | Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
|
33 | Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
|
34 | at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
|
35 | sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
|
36 | sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
|
37 | per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
|
38 | quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit
|