| Chapter 11 |
1 | sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant
|
2 | congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
|
3 | templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
|
4 | nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat
|
5 | ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat
|
6 | ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
|
7 | et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
|
8 | cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
|
9 | tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
|
10 | ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
|
11 | leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
|
12 | universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
|
13 | et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos
|
14 | promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri
|
15 | annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit
|
16 | nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
|
17 | Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
|
18 | quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit
|
19 | si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
|
20 | de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
|
21 | bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
|
22 | regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem
|
23 | patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
|
24 | audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
|
25 | volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
|
26 | bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
|
27 | ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
|
28 | si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
|
29 | adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
|
30 | his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
|
31 | ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt
|
32 | misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
|
33 | valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
|
34 | miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
|
35 | de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
|
36 | de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
|
37 | ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
|
38 | bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici
|