| Chapter 62 |
1 | psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
|
2 | Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
|
3 | in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
|
4 | quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
|
5 | sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
|
6 | sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
|
7 | si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
|
8 | quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
|
9 | adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
|
10 | ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
|
11 | tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
|
12 | rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
|