| Chapter 63 |
1 | in finem psalmus David
|
2 | exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
|
3 | protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
|
4 | quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
|
5 | ut sagittent in occultis inmaculatum
|
6 | subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
|
7 | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
|
8 | et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
|
9 | et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
|
10 | et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
|
11 | laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
|