| Chapter 90 |
1 | laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
|
2 | dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
|
3 | quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
|
4 | in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
|
5 | scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
|
6 | a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
|
7 | cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
|
8 | verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
|
9 | quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
|
10 | non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
|
11 | quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
|
12 | in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
|
13 | super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
|
14 | quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
|
15 | clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
|
16 | longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
|