| Chapter 91 |
1 | psalmus cantici in die sabbati
|
2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
|
3 | ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
|
4 | in decacordo psalterio cum cantico in cithara
|
5 | quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
|
6 | quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
|
7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
|
8 | cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;
|
9 | tu autem Altissimus in aeternum Domine
|
10 | *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
|
11 | et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
|
12 | et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
|
13 | iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
|
14 | plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
|
15 | adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
|
16 | ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
|