| Chapter 104 |
1 | alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
|
2 | cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
|
3 | laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
|
4 | quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
|
5 | mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
|
6 | semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
|
7 | ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
|
8 | memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
|
9 | quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
|
10 | et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
|
11 | dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
|
12 | cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
|
13 | et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
|
14 | non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
|
15 | nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
|
16 | et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
|
17 | misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
|
18 | humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
|
19 | donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
|
20 | misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
|
21 | constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
|
22 | ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
|
23 | et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
|
24 | et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
|
25 | convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
|
26 | misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
|
27 | posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
|
28 | misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
|
29 | convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
|
30 | dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
|
31 | dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
|
32 | posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
|
33 | et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
|
34 | dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
|
35 | et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
|
36 | et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
|
37 | et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
|
38 | laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
|
39 | expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
|
40 | petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
|
41 | disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
|
42 | quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
|
43 | et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia
|
44 | et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
|
45 | ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
|