| Chapter 105 |
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
|
2 | quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
|
3 | beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
|
4 | memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
|
5 | ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
|
6 | peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
|
7 | patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
|
8 | et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
|
9 | et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
|
10 | et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
|
11 | et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
|
12 | et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
|
13 | cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
|
14 | et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
|
15 | et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
|
16 | et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
|
17 | aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
|
18 | et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
|
19 | et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
|
20 | et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
|
21 | obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
|
22 | mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
|
23 | et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
|
24 | et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
|
25 | et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
|
26 | et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
|
27 | et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
|
28 | et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
|
29 | et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
|
30 | et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
|
31 | et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
|
32 | et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
|
33 | quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
|
34 | non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
|
35 | et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
|
36 | et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
|
37 | et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
|
38 | et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
|
39 | et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
|
40 | et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
|
41 | et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
|
42 | et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
|
43 | saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
|
44 | et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
|
45 | et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
|
46 | et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
|
47 | salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
|
48 | benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
|