| Chapter 106 |
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
|
2 | dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
|
3 | a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
|
4 | erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
|
5 | esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
|
6 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
|
7 | et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
|
8 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
|
9 | quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
|
10 | sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
|
11 | quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
|
12 | et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
|
13 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
|
14 | et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
|
15 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
|
16 | quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
|
17 | suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
|
18 | omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
|
19 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
|
20 | misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
|
21 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
|
22 | et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
|
23 | qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
|
24 | ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
|
25 | dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
|
26 | ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
|
27 | turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
|
28 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
|
29 | et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius
|
30 | et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
|
31 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
|
32 | exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
|
33 | posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
|
34 | terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
|
35 | posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
|
36 | et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
|
37 | et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
|
38 | et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
|
39 | et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
|
40 | effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
|
41 | et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
|
42 | videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
|
43 | quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
|